Dimensioni testo:          English version   

Elenco trascrizoni

Sozomeno da Pistoia (1387-1458)


Un percorso tra testi, scritture e libri di un umanista


Pagina 1 di 20 (occorrenze 20)      1 2 3 4 5 6 7 8 9   avanti >
  Foglio

Pistoia, Biblioteca Comunale Forteguerriana, A.35


[f. 1r]

Iunius Iuvenalis aquinatis Romanorum

vitia in suo poemate aggressus nanque eos nimuim

luxuriose vivere videns, redarguere intendit

ab illicitisve dissuadere, utilitatem item amplectens

ut Romanorum semotis vitiis ad virtutes humana natura

proficisci cupiat. Cum enim multos poetas diversa

poemata scribere videret, satiricum carmen sibi as-

sumpsit. Nam satiri poete dicti sunt quod pleni

sunt omnia facundia sive a saturitate et copia; de

pluribus enim simul rebus locuntur /; sive ab illa lance,      et maxime vitiis

                                                                                                                         et quodammodum stomacan

                                                                                                                         tur

id est disco, que diversis frugum vel pomorum generibus

ad templa gentilium solebat deferri; aut a sirion

propter incendium libidinis, quam vulgus stincus vocant

Venerem suscitat, exortis dicitur quod radix eius in modum

testiculorum sit, quod Greci orthi vocant. Papias hec.

Unde satira potest nominari quod omnium vitiorum

genera carpit et plena sit convitiis. Vel satira

a Satiris diis silvarum dicitur, quoniam sicut illi nudi ince-

dunt, ita satira hominum vitia in apertum adducit;

vel satira ab illo dicitur animali mordaci sic nominato.

Sunt item poetarum aliorum quidam lyrici, quidam

monodi, quidam comici nuncupati. Ceteri vero qui

quam plures sunt aliis diversis ex causis denomina-

tionem habent, sed clarescunt illi magis omnium,

aut celebrissimi sunt qui per excellentiam quamdam

solum poetarum nomen sibi vendicavere. Lyricorum

est ut ad lyram ipsorum poemta cantentur, ut

Pindarus, Stesichorus et Anacreon. Mono-

dorum est ut amicum loquentem tantum introducant,

ut Licophron. Comicorum est risus atque saltus

cum personarum representatione, sicut Aristophanes,

Eupolis et Phercorates. Tragicorum vero materia est

miserie et infortunia, ut Eschylus, Sophocles et

 


foglio/i: 1r
Copyright:

Biblioteca Forteguerriana, Pistoia 




Pagina 1 di 20 (occorrenze 20)      1 2 3 4 5 6 7 8 9   avanti >
  Foglio


Home -  La biblioteca di Sozomeno -  Le opere di Sozomeno -  Bibliografia -  Studi -  Chi รจ Sozomeno -  Approfondimenti -  Contatti -  Credits
Copyright 2009 Fondazione Cassa di Risparmio di Pistoia e Pescia. Pagina creata il 11 Novembre 2015, ultima modifica il 07 Ottobre 2010